Isaiah 42:22
Ipse autem populus direptus, et vastatus; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: Redde. + 42.22 Laqueus juvenum. Revertitur ad prædicationem Domini, increpans Scribas et Pharisæos: Hi enim erant laquei simplicibus ne ad Dominum converterentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
Cross References
Deuteronomy 28:29et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. + 28.29 Et palpes. Tenebræ factæ sunt cum crucifigeretur Jesus usque in horam nonam, sicut tenebræ erant in cordibus Judæorum. Non dirigas: nec Christo prædicante crediderunt, nec per pœnitentiam dirigi voluerunt.
Isaiah 1:7Terra vestra deserta; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. + 1.7 Terra vestra deserta, etc. ID., ibid. Hæc sub Babyloniis partim completa sunt, etc., usque ad unde: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, etc.
Isaiah 14:17qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? + 14.17 Urbes. ID. Ecclesias, ut faceret synagogas diaboli, et hæretica pravitate pollueret munditiam fidei. Vinctis ejus non. Quos solvunt apostoli, imitatores magistri, etc., usque ad sed in tenebris recludebat, ut nec Evilmerodach filio suo aperiret.
Isaiah 24:3Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.
Isaiah 24:22et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. + 24.22 Et congregabuntur. ID. Origenes dicit quod, post hanc sententiam: Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25., post multos dies, id est post mille annos visitandi et liberandi sunt. Sed hoc Ecclesia non recipit. Dictum est enim: Ibunt impii in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam Matth. 13.. Quod autem æternum est omni fine caret, et sicut gaudium æternum, ita et supplicium. Unus fascis in lacum. Unde: Alligate ea per fasciculos ad comburendum. Et post multos. Notandum quod non addit: a Domino vel ab angelis, etc., usque ad quod Domini arbitrio derelictum est.