Genesis 42:21
et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 37:23Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: + 37.23 Nudaverunt eum, etc. ISID. Mystice. Et Judæi Christum per mortem exspoliaverunt tunica corporali et polimyta, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine hædi: quia falsis testimoniis eum accusantes, in invidiam peccati duxerunt. Joseph mittitur in cisternam, id est in lacum: et Christus exspolitus carne humana descendit ad infernum.
Genesis 41:9Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum: + 41.9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister, etc. Quia gentilis populus tandem per exhibitionem præteritorum se intulit in spem futurorum.
Numbers 32:23Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
2 Samuel 12:13Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. + 12.13 Dixitque Nathan ad David, etc. RAB. ex Euch. Omnia tamen, quæ pro peccato prædicta sunt ei, postmodum toleravit. Deus delictum delet, sed inultum non deserit. Aut enim homo in se pœnitens punit, aut Deus hæc cum homine vindicans percutit. Non igitur peccato parcitur, quia sine vindicta non laxatur. Sic enim David audire post confessionem meruit, Dominus transtulit peccatum tuum, et tamen multis post cruciatibus afflictus effugiens reatum culpæ quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur, sed absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra vel per nos vel per seipsum Deus resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis perpetuo non vult videre.
Job 33:27Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
Job 36:8Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,