Genesis 42:22
E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. + 42.22 Nesciebant autem, etc. Aug., ibid. Quid est quod cum inter se pœnitentes loquerentur de Joseph, etc., usque ad sicut ipsum in exteras provincias vendiderant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
Cross References
Genesis 4:10Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. + 4.10 Vox sanguinis, etc. Magna virtus justitiæ, quæ vindictam expetit pro sanguine innocentis.
Genesis 9:6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Genesis 37:29Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
1 Kings 2:32Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiæ Israël, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda:
2 Chronicles 24:22Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.
Ezekiel 3:18Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.