Genesis 43:18
Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
19Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,
Cross References
Genesis 42:27Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, + 42.27 Apertoque, etc. Fratres Joseph dant argentum, quia Judæi conversi dimittunt litteram occidentem, et accipiunt spiritum vivificantem: reperitur tamen argentum in ore saccorum, quia propter fructum spiritualis intelligentiæ non deseritur nitor eloquentiæ.
Genesis 42:35His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus, + 42.35 Singuli repererunt, etc. Fratres Joseph dederunt pecuniam in emptione frumenti, sed eam accepto frumento receperunt, quia noster Joseph non quærit nostra, sed nos. Gratis enim dat sua munera, et in nostra emptione nos ditiores facit.
Deuteronomy 22:14quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem:
Judges 13:22et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum.
Job 15:21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. + 15.21 Sonitus terroris semper. Ibid. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quæ in ferat, aut metuit, ne sibi hæc ab aliis inferantur.
Psalms 53:5Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. + 53.5 Alieni. AUG. Ziph viculus erat, qui pertinebat ad tribum Juda, unde Ziphæi. 1