Psalmorum 53:5
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. + 53.5 Alieni. AUG. Ziph viculus erat, qui pertinebat ad tribum Juda, unde Ziphæi. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
1 Samuel 14:15Et factum est miraculum in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad prædandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo.
Job 15:21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. + 15.21 Sonitus terroris semper. Ibid. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quæ in ferat, aut metuit, ne sibi hæc ab aliis inferantur.
Psalms 14:5qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit hæc non movebitur in æternum.] + 14.5 Qui jurat proximo, etc. Ibid. Hæc tria non sunt magna, etc., usque ad cum in superiori conclusione præteritum posuerit, ad nihilum deductus est. Pecuniam. Vel terrena est, quæ penitus ad usuram dari prohibetur, quam Dominus Judæ tradidit ad erogandum pauperibus, non ad usuram. Vel spiritualis, quæ ad usuram dari jubetur, id est, prædicatio ad instruendos homines. Et munera super innocentem. Accipit quidem Christus munera, ut a magis, et quotidie pias oblationes; sed non contra innocentes, imo animam pro eis dedit. Qui facit hæc, non movebitur. Ecce absoluta responsio interroganti: facit dicit, ut ad actum nos invitet, non solum ad cantandum hæc. Qui facit hæc, non movebitur. CASS. Conclusio. Similiter qui facit hæc, requiescet in monte.
Psalms 73:20Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. + 73.20 Respice in Testamentum tuum. ID. Reliquiæ salvæ fiant, quia multi, qui tendunt ad terram, obscurati sunt et repleti terra. CAS. Respice. Imple quæ promisisti; ut Testamentum Novum, quod est de æternis, constituas. Meminit promissionis, quia merita deficiunt. Item ideo, quia repleti sunt iniquitatibus, unde sequitur obscuritas, quia lumen sapientiæ perdunt repleti iniquitatibus, quia obscurati sunt domus terræ terrena habitatione, id est, cæci amore terrenitatis. 1