Job 15:21
Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. + 15.21 Sonitus terroris semper. Ibid. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quæ in ferat, aut metuit, ne sibi hæc ab aliis inferantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A dreadful sound is in his ears: in prosperity the destroyer shall come upon him.
In Context
Cross References
Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
2 Kings 7:6Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.
Job 1:13Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, + 1.13 Cum autem quadam die filii et filiæ, etc. Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturæ sacræ deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Comederent et biberent, etc. Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio cœlesti æstuare. Fratris sui primogeniti, etc. Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid præoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.
Job 20:5quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. + 20.5 Et gaudium hypocritæ. Gaudium hypocritæ in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita præsentis vitæ laudem dum tangit, amittit. Ad instar puncti, quia lætitia pertransit, pœna permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.
Job 27:20Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas. + 27.20 Apprehendet eum. Agente namque inopia, apud inferos usque ad minima petenda dives ardens compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad minima neganda pervenit. Nocte opprimet eum. Noctem absconditum tempus repentini exitus appellat, tempestatis nomine judicii turbinem designat.