Genesis 43:30
Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ: et introiens cubiculum flevit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.
Cross References
Genesis 42:24Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.
Genesis 45:14Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus.
1 Kings 3:26Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur. + 3.26 Dixit autem. ID. Ecclesia, quæ scit suum esse, libenter concedit æmulæ, ut vivat saltem apud eam, ne inter legem divisus et gratiam, Christi mucrone feriatur, unde: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si legem observatis, Christus vobis nihil proderit Galat. 5..
Hosea 11:8Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israël? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.
Acts 20:19serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum:
Acts 20:37Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,