Genesis 43:29
Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. + 43.29 Attollens autem Joseph oculos vidit Benjamin, etc. ISID. Act. IX Paulum quasi lux circumfulsit, qui parvulus, quia nondum maturam fidei ætatem gerebat. Unde etiam adolescens legitur, dum lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Flevit Joseph; cæcitas Pauli fletus est Christi; lavit faciem Christus, cum baptizatur Paulus, per quem a plurimis videndus est Christus. AUG. Affectus boni animi semper proclivis est ad pietatem. Unde in Joseph virtutum possumus considerare copiam. Castus erat, cum sprevit impudicitiam dominæ; sapiens, cum diligenti investigatione fratrum animos explorabat, qualiter sentirent de fratre suo uterino; justus erat in adhibitione disciplinæ delinquentibus; pius, in conversione pœnitentium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
Cross References
Genesis 30:22Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
Genesis 35:24Filii Rachel: Joseph et Benjamin.
Genesis 42:13At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.
Genesis 45:8Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.
Joshua 7:19Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
Psalms 67:1In finem. Psalmus cantici ipsi David. + 67.1 In finem. CAS. Psalmus David prophetæ de exsultatione Christi et Ecclesiæ hic et in futuro, ut omnes Deo cantent. Surgente Christo, quasi elevata arca, etc., usque ad verbis his similibus Moyses usus fuisse dicitur. 1