bible.software › Genesis › Genesis 43 › Genesis 43:33
Genesis 43:33
sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur nimis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they sat before him, the firstborn according to his birthright, and the youngest according to his youth: and the men marvelled one at another.
In Context
32Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium) + 43.32 Quibus appositis, etc. Seorsum appositi sunt cibi Joseph quasi advenæ, et scorsum fratribus, quasi exteris natione: Ægyptiis quoque seorsum, quasi indigenis, qui putabant profanum esse cum peregrinis convivium.
34sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. + 43.34 Biberuntque et inebriati sunt, etc. AUG. Solent ebriosi hoc testimonium adhibere sibi in patrocinium propter Joseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum pro saturitate ponitur in Scripturis, unde psalmo LXIV: Visitasti terram et inebriasti eam, quia in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur; apparet hanc ebrietatem saturitatem significare: nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terræ utile est; quoniam majore humore quam sufficit, corrumpitur; sicut vita ebriosi, qui non satietate se replet, sed mergit diluvio.
Read all of Genesis 43
Cross References
Genesis 44:12Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
Exodus 28:10sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 43:33