The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 43 › Genesis 43:34

Genesis 43:34

sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. + 43.34 Biberuntque et inebriati sunt, etc. AUG. Solent ebriosi hoc testimonium adhibere sibi in patrocinium propter Joseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum pro saturitate ponitur in Scripturis, unde psalmo LXIV: Visitasti terram et inebriasti eam, quia in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur; apparet hanc ebrietatem saturitatem significare: nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terræ utile est; quoniam majore humore quam sufficit, corrumpitur; sicut vita ebriosi, qui non satietate se replet, sed mergit diluvio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he took and sent messes unto them from before him: but Benjamin’s mess was five times so much as any of theirs. And they drank, and were merry with him.

In Context

33sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur nimis,

Read all of Genesis 43

Cross References

1 Samuel 1:5Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.

2 Samuel 11:8Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.

Ecclesiastes 9:7Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.

Song of Solomon 5:1[Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. + 5.1 Veniat dilectus. Qui promisit se futurum mecum usque ad consummationem sæculi, modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet. Veniat dilectus. Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quærit, qui non patitur nos tentari supra id quod possumus. I Cor. 10. Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi. Veniat dilectus. Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piæ devotionis. Veni in hortum. Sponsus desiderio Ecclesiæ respondens, eadem quæ petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi. Veni, errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando. Messui. Quadam falce mortis ab hac vita præcidi, et in cellaria beatitudinis perduxi. Comedi favum. Per favum, qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiæ quærunt, et aliis dilucidant; per mel, qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per vinum, fortes cœlestium prædicatores; per lac, infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernæ retributionis spe communes, supernus arbiter approbat. Comedite, amici. Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant. Inebriamini, charissimi. GREG. Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem æternorum accensi, temporales pœnas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui præcepta vitæ lætabundus audit, sed ad implenda piger remanet.

Matthew 11:19Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. + 11.19 Et justificata est sapientia, etc. Ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam: sed in æquanimitate tolerandi inopiam, et temperantiam non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus: quorum non usus sed concupiscentia reprehenditur, in quibusdam libris habetur: Justificata est sapientia ab operibus suis, quia sapientia non quærit vocis testimonium, sed operum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 43:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 43:33Genesis 43