Genesis 44:30
Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.
31videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
Cross References
Genesis 44:17Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
Genesis 44:31videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
1 Samuel 18:1Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. + 18.1 Et factum est, etc., et dilexit, etc. RAB. in lib. Reg. Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judæis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te Matth. 19.. Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quæ habuerant, in Christi servitium contulerunt.
2 Samuel 18:33Contristatus itaque rex, ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?