Genesis 44:31
videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 37:35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, + 37.35 Descendam ad filium meum. etc. Quæritur quomodo hoc intelligatur, utrum mali tantum, an etiam boni in infernum descendant? Si tantum mali, quomodo iste ad filium suum dicit se lugentem descendere velle? Non enim in pœnis inferni credibile est eum esse. An perturbati, et dolentis verba sunt, mala sua etiam hic exaggerantis? an credibile est apud infernum quædam loca secreta, et minus pœnalia ante passionem Domini fuisse, ad quæ etiam sancti descendebant? quia nullus paradisum ingredi poterat, donec Christus rhomphæam igneam amoveret. HIERON. Madianei autem vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho, Pharaonis archimagiro. Plerumque sb, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura ponit; enim Græce est coquus, et dicitur, quod est occidere: eo quod coqui occidant coquendas pecudes. Venditus est igitur Joseph principi laniorum, non Petefre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphari eunucho. Ubi quæritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebræi emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a domino, virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem hierophantarum, id est, sacra loquentium in pontificatu Heliopoleos: et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph acceperit uxorem.
1 Samuel 4:17Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.
2 Corinthians 7:10Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur. + 7.10 Pœnitentiam in salutem. Satisfactio pœnitentiæ est causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere. Sæculi autem, etc. Dum dolet peccator se detectum.