Genesis 45:10
et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides: + 45.10 Habitabis in terra Gessen, etc. HIERON. In Hebræo habetur Gosen . Unde error increvit quod terra Gessen in Arabia sit. Porro, sicut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur Gessem, quod mihi nequaquam placet terram significare complutam. Gessem enim in imbrem vertitur, ubi et in plerisque Gessem reperitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 46:34respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
Genesis 47:4Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
Genesis 47:12Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis. + 47.12 Præbens cibaria, singulis, etc. Metiebatur triticum patri suo Joseph, nec tamen eum pater quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit: quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi majoris rei contineat prophetiam.
Exodus 9:26Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
John 14:2In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. + 14.2 In domo, etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum cœlorum, sunt homines justi, in quibus sunt multæ differentiæ inter se. Et hæ sunt mansiones ipsius domus. AUG. Modo justi sunt regnum Dei et regnum cœlorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re. Si quo minus, etc. Id est, si non prædestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora prædestinavit, tunc modo præpararem, id est, prædestinarem, quod iterum est inconveniens, quantum ad Deum præsentialiter aliquid prædestinare. ID. Confirmat esse, quia si non essent dixisset, ibo et parabo, etc., usque ad et hæc multitudo mansionum est.