The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 46 › Genesis 46:34

Genesis 46:34

respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That ye shall say, Thy servants’ trade hath been about cattle from our youth even until now, both we, and also our fathers: that ye may dwell in the land of Goshen; for every shepherd is an abomination unto the Egyptians.

In Context

33Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?

Read all of Genesis 46

Cross References

Genesis 30:35Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

Genesis 37:12Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, + 37.12 Cumque fratres illius, etc., in pascendis gregibus, usque Renuntia mihi, etc. ISID. Jacob mittit filium ut de fratribus curam gereret; et Deus Pater Filium unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Unde Galat. capite quarto: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Missus est Joseph ut videret si cuncta prospera essent erga oves: et Christus ait Matthæi decimo quinto: Non veni nisi ad oves quæ perierant domus Isræl. In Dothaim. Defectionem. In grandi enim defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. Ruben. Prævidens hoc sermo propheticus, quem Ruben significat qui interpretatur visio filii, propheticis comminationibus deterrebat, ut innocentes se servarent a sanguine Christi, fratris sui secundum carnem.

Genesis 45:10et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides: + 45.10 Habitabis in terra Gessen, etc. HIERON. In Hebræo habetur Gosen . Unde error increvit quod terra Gessen in Arabia sit. Porro, sicut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur Gessem, quod mihi nequaquam placet terram significare complutam. Gessem enim in imbrem vertitur, ubi et in plerisque Gessem reperitur.

Exodus 8:22Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quoniam ego Dominus in medio terræ. + 8.22 Faciamque mirabilem, etc. AUG., quæst. 26. Hoc in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis talibus plagis vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur; unde jam incipiunt signa, quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesen: ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt: quousque ergo deficerent, nihil de illius terræ separatione dictum est, sed ex quo cœperunt ea fieri quæ illi nec auderent conari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 46:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 46:33Genesis 46