Genesis 45:21
Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.
Cross References
Genesis 45:27Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,
Exodus 17:1Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. + 17.1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isræl, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitæ semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Isræl de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te sæcularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim sanitas judicii: qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. 2: Qui vicerit, dabo ei de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei. Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio. Sin. Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quæ fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim. Castrametati sunt in Raphidim. HIERON. de Loc. Hebr., tom. 3. Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciæ nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Isræl de eremo Sin per mansiones suas juxta os Domini, et venerunt in Raphidim. Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.
Numbers 7:3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. + 7.3 Sex plaustra. RAB. Plaustra quæ filii Isræl Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, temporalia solatia significant, quæ devoti populi prædicatoribus compensant, ut sine cura et impedimento divino vacent obsequio. Ut et qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant: Si enim seminant spiritualia, non est magnum si metunt temporalia I Cor. 9.. Plaustra recte fide et misericordiæ affectu ornata ut Deo sint accepta, duodecim sunt boves: qui enim in obsequio sanctorum laborant sub jugo apostolicæ doctrinæ omnia honeste et ordinate faciunt. Vel boves, doctores accipimus, qui in agro Domini digne operantur. De quibus dicitur: Non alligabis os bovis triturantis Deut. XXV; I Tim. 5.. Qui enim apostolicam normam vivendo et prædicando conservant dupli honore honorandi sunt. Unum bovem, etc. ID. Quia unitas fidei, etc., usque ad tabernaculum Dei cum debito obsequio properare debere.
2 Chronicles 35:16Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta præceptum regis Josiæ.
Lamentations 1:18Sade Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.