Genesis 45:22
Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: + 45.22 Benjamin vero dedit, etc. Trecenti argentei dantur Benjamin, quos a Christo accepit qui prædicat Trinitatem, vel Christi crucem. Unde Paulus ait I ad Corinth. 2: Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Quinque stolas accepit, id est sapientiam omnium sensuum. Præcellit ergo Paulus abundantia meritorum: sed et fratres, id est alii prædicatores, habent gratiam suam, id est binas stolas, ut confiteantur Christum Deum et hominem. Unde Prov. 31: Omnes domestici ejus vestiti duplicibus, id est mystica et morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, et Christus promissis muneribus invitat populum suum. Munera portant asini, id est gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem portant utiles in typo Christi munera, in Evangelio munerum largitore. ISID. Expavit Jacob, id est plebs incredula: sed postquam gesta Christi cognovit, revixit spiritus ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, Paulo et Joanne, populus Judæorum ad gratiam. Occurrit illi Judas, qui interpretatur confessio, quia præcedit confessio quos ante perfidia possidebat: et sic Joseph, id est Christus, occurrit, qui senem jam ætate suscipiat ultimo tempore populum Judæorum, non secundum merita, sed secundum electionem gratiæ, et imponat manum super oculos ejus, et cæcitatem auferat; quod distulit, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum. Unde ad Romanos undecimo capite: Quia cæcitas ex parte in Isræl facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Isræl salvus fieret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 43:34sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. + 43.34 Biberuntque et inebriati sunt, etc. AUG. Solent ebriosi hoc testimonium adhibere sibi in patrocinium propter Joseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum pro saturitate ponitur in Scripturis, unde psalmo LXIV: Visitasti terram et inebriasti eam, quia in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur; apparet hanc ebrietatem saturitatem significare: nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terræ utile est; quoniam majore humore quam sufficit, corrumpitur; sicut vita ebriosi, qui non satietate se replet, sed mergit diluvio.
Judges 14:19Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros: quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui:
2 Kings 5:22Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices.