Genesis 46:26
Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. + 46.26 Cunctæ animæ quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, etc. AUG. Videndum est quid respondeatur eis qui hoc testimonio confirmant a parentibus animas cum corporibus propagari: animas enim dictas pro hominibus, a parte totum figurata locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, id est animam cujus nomine totus homo significatus est, alienamus ab eo quod dictum est, exierunt de femoribus ejus, ut carnes ex illo tantum natas quamvis solæ animæ nominentur accipiamus, quærendi sunt modi locutionum in Scripturis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Jacob: omnes animæ, septem.
Cross References
Exodus 1:1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt: + 1.1 Prothemata Hebraice VEELLE SEMOTH id est, HÆC SUNT NOMINA; Græce id est, EXITUS.RAB. In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur, figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Isræl de Ægypto corporalis noster exitus de Ægypto spirituali signatur. Per mare Rubrum, et Pharaonis submersionem atque Ægyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem, et Hebræorum liberationum, veri Agni passio et nostra redemptio. De cœlo datur manna, et aqua de petra. Hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6. et doctrina Christi. In monte dantur præcepta atque judicia populo Dei, ut supernis subjiciamur disciplinis. Tabernaculum, et vasa ejus construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesiæ ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus et orationis odoramenta commendantur. Hinc Paulus ait: Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt, etc. I Cor. 10. Hinc quoque Joannes: Facta sunt hæc, inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo Joan. 19.. BED. Veelle Semoth Græce: exodus, exitus vel egressus Latine.
Deuteronomy 10:22In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli. + 10.22 Descenderunt patres tui in Ægyptum. Descenditur in Ægyptum: Facilis est descensus Averni. In Jerusalem ascenditur, quia arcta est via quæ ducit ad vitam, et tendit in ardua virtus