Genesis 46:27
Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta. + 46.27 Filii autem Joseph, etc. HIERON. Quæst. Hebr., tom. 3 Omnes animæ domus Jacob, etc., usque ad licet plerique tradant Lucam, ut proselytum, Hebræas litteras ignorasse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 1:1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt: + 1.1 Prothemata Hebraice VEELLE SEMOTH id est, HÆC SUNT NOMINA; Græce id est, EXITUS.RAB. In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur, figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Isræl de Ægypto corporalis noster exitus de Ægypto spirituali signatur. Per mare Rubrum, et Pharaonis submersionem atque Ægyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem, et Hebræorum liberationum, veri Agni passio et nostra redemptio. De cœlo datur manna, et aqua de petra. Hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6. et doctrina Christi. In monte dantur præcepta atque judicia populo Dei, ut supernis subjiciamur disciplinis. Tabernaculum, et vasa ejus construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesiæ ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus et orationis odoramenta commendantur. Hinc Paulus ait: Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt, etc. I Cor. 10. Hinc quoque Joannes: Facta sunt hæc, inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo Joan. 19.. BED. Veelle Semoth Græce: exodus, exitus vel egressus Latine.
Exodus 24:1Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. + 24.1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron, etc. AUG., quæst. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturæ justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quæ Græci dicunt. Tu et Aaron, etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica præcepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: Assume tibi septuaginta viros, etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.
Acts 7:14Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. + 7.14 In animabus. Hoc secundum editionem Septuaginta interpretum dicitur. In Hebræo septuaginta tantum reperiuntur. RAB. Si Jacob et Joseph cum duobus filiis non numerantur, etc., usque ad quam pro Hebraica veritate sermonem suum suspectum facere.