Genesis 46:29
Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Dixitque pater ad Joseph: Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
Cross References
Genesis 41:43Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. + 41.43 Clamante præcone, etc. HIER. in Quæst. Hebr. et clamavit ante eum præco, et constituit eum super omnem terram Ægypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem. Symmachus, etc., usque ad quod juxta prudentiam omnium pater fuit, sed juxta ætatem tenerrimus adolescens et puer.
Genesis 45:19Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.
Genesis 50:9Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica.
Acts 20:37Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,