bible.software › Genesis › Genesis 47 › Genesis 47:17
Genesis 47:17
Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they brought their cattle unto Joseph: and Joseph gave them bread in exchange for horses, and for the flocks, and for the cattle of the herds, and for the asses: and he fed them with bread for all their cattle for that year.
In Context
16Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. + 47.16 Adducite pecora vestra, et dabo vobis, etc. Quæritur, eum Joseph frumenta colligeret, unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invaluisset, et fratres Joseph Pharaoni dixerunt: Non sunt pascua pecoribus puerorum tuorum, etc. Si ergo ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Ægypto non defecerant, cum eadem fames esset ubique? An, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Ægypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quæ solent Nili inundatione provenire: dicuntur illæ paludes feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.
18Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
Read all of Genesis 47
Cross References
1 Kings 10:28Et educebantur equi Salomoni de Ægypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.
Isaiah 31:1[Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! + 31.1 Væ qui descendunt in Ægyptum. ID. Egit de gloria bonorum et de pœna reproborum, nunc revertitur ad reliquias quæ remanserunt in terra Juda, ducto Sedecia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Ægyptum: modo quia ierunt minatur malum. Non sunt confisi super sanctum Isræl. Non exquisierunt corde, sed verbis; dixerunt enim ad Jeremiam: Ora pro nobis Dominum quid agere debeamus? et noluerunt obedire. Cui simile: Deum non invocaverunt. Quod de malis sacerdotibus dictum est.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 47:17