Isaiah 31:1
[Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! + 31.1 Væ qui descendunt in Ægyptum. ID. Egit de gloria bonorum et de pœna reproborum, nunc revertitur ad reliquias quæ remanserunt in terra Juda, ducto Sedecia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Ægyptum: modo quia ierunt minatur malum. Non sunt confisi super sanctum Isræl. Non exquisierunt corde, sed verbis; dixerunt enim ad Jeremiam: Ora pro nobis Dominum quid agere debeamus? et noluerunt obedire. Cui simile: Deum non invocaverunt. Quod de malis sacerdotibus dictum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 47:17Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
2 Chronicles 16:7In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua.
Job 39:11Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?
Psalms 33:16Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. + 33.16 Oculi Domini, etc. ID. De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat. Oculi Domini. Nec ex infirmitate tua diffidas, quia oculi. In preces. ID. Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat. 1
Isaiah 2:7Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. + 2.7 Repleta est terra. ID. Et Romanorum et Judæorum avaritia suggillatur; Græcæ enim et Latinæ testantur historiæ nihil utraque gente avarius esse: inter idola, avaritia condemnatur.
Isaiah 9:12Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.