Genesis 47:16
Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. + 47.16 Adducite pecora vestra, et dabo vobis, etc. Quæritur, eum Joseph frumenta colligeret, unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invaluisset, et fratres Joseph Pharaoni dixerunt: Non sunt pascua pecoribus puerorum tuorum, etc. Si ergo ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Ægypto non defecerant, cum eadem fames esset ubique? An, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Ægypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quæ solent Nili inundatione provenire: dicuntur illæ paludes feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Joseph said, Give your cattle; and I will give you for your cattle, if money fail.
In Context
Cross References
Proverbs 12:17Qui quod novit loquitur, index justitiæ est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
1 Corinthians 10:32Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: + 10.32 Ecclesiæ Dei. Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhærent his quæ inimica sunt Deo.
Colossians 4:5In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. + 4.5 Tempus redimentes. Id est opportunitatem prædicandi eis, aliquibus modis, præparantes.