Genesis 47:23
Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 45:6Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.
Proverbs 11:26Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.
Proverbs 13:23Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. + 13.23 Multi cibi. Alius translator, etc., usque ad utrique autem sensui congruit, quod subdit.
Isaiah 28:24Numquid tota die arabit arans ut serat? proscindet et sarriet humum suam? + 28.24 Nunquid tota. HIER. Pius et misericors Deus genus humanum, ut fructum boni operis afferat, arat ut agricola vomere prædicationis, proscindit verbere tribulationis, nunc peste, nunc captivitate corrigit; et hoc est: Nunquid tota die, etc.
Matthew 24:45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? + 24.45 Quis putas est fidelis servus. Tribus similitudinibus, fulguris, furis, et submersionis Pentapolis, terrorem judicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad prælatos loquitur qui humiles, prudentes, non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves. Quis putas, quasi dicat: Admonendi estis. Nam quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens. Prudens. In futuro sibi providens. Quem constituit. Quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves.