The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 45 › Genesis 45:6

Genesis 45:6

Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For these two years hath the famine been in the land: and yet there are five years, in the which there shall neither be earing nor harvest.

In Context

5Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

7Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. + 45.7 Misit me Deus, etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Quid est quod juxta alia exemplaria ita legitur: Misit enim me Deus ante vos, remanere reliquias vestras super terram, et enutrire semen reliquiarum vestrarum magnum? Hoc enim non usquequaque consonat, etc., usque ad et sic omnis Isræl salvus fieret.

Read all of Genesis 45

Cross References

Genesis 41:35qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.

Genesis 41:56Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames. + 41.56 Aperuitque Joseph universa horrea, etc. Allegorice. Joseph a penuria frumenti salvat Ægyptum, et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi fratres Joseph vendidissent, defecerat Ægyptus: nisi Judæi Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur augmentatio sive ampliatio: sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Ægyptus; in nostro vero, universus mundus. Ille erogavit triticum; noster Dei verbum. In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.

Genesis 47:23Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,

Deuteronomy 21:4et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit: et cædent in ea cervices vitulæ: + 21.4 Et ducent eam ad vallem asperam, etc. Mortem scilicet despectam et turpissimam, unde: Morte turpissima condemnemus eum. Quæ nunquam arata est Sap. 2., quia mors Christi absque culpa fuit. Nec sementem recepit Matth. 13., id est, zizania peccati, quæ inimicus homo superseminavit. Possumus per vallem asperam gentilitatem accipere, quæ aspera erat; saxosa, quia saxa adorabat; in qua cæsa est cervix vitulæ, quia pro salute gentium mors Christi celebrata est. Cervix robur carnis quod in morte deposuit. Lavabunt manus super vitulam, id est, purgabunt opera per passionis Christi confidentiam.

Isaiah 30:24et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. + 30.24 Commixtum migma. Isaac hordeum sevit, etc., usque et ad per paleas et hordeum paulatim proficiunt, et transeunt ad frumentum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 45:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 45:5Genesis 45Genesis 45:7 →