Genesis 47:6
Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
7Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,
Cross References
Genesis 20:15et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. + 20.15 Ubicunque tibi, etc. Qui aliquando terrore principum credere distulerant, eisdem jubentibus ad Ecclesiam, quæ Christi soror et uxor est, sese contulerunt, et per omnes mundi partes gloriam Christi et Ecclesiæ dilataverunt.
Genesis 45:10et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides: + 45.10 Habitabis in terra Gessen, etc. HIERON. In Hebræo habetur Gosen . Unde error increvit quod terra Gessen in Arabia sit. Porro, sicut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur Gessem, quod mihi nequaquam placet terram significare complutam. Gessem enim in imbrem vertitur, ubi et in plerisque Gessem reperitur.
Genesis 45:20Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.
Genesis 47:11Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao. + 47.11 Joseph vero patri et fratribus suis Ramesse. Quærendum est utrum terra Ramesses ipsa sit Gessen: hanc enim petierant, et Pharao præceperat dari. ISID. Allegorice. Tradidit Joseph patri et fratribus optimam terram Gessen, præbens eis cibaria, quia fames terram oppresserat: sic et Dominus parentibus, id est patriarchis et prophetis, ex quibus est secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit Matth. 2: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei, his dat terram optimam, de qua dicitur psal. 26: Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exodus 9:3ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
Exodus 9:21qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.