The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 48 › Genesis 48:5

Genesis 48:5

Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. + 48.5 Duo igitur filii qui nati, etc. HIERON., Quæst in Gen. Patet quod septuaginta animæ ingressæ sunt in Ægyptum, etc., usque ad sed in tribus Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And now thy two sons, Ephraim and Manasseh, which were born unto thee in the land of Egypt before I came unto thee into Egypt, are mine; as Reuben and Simeon, they shall be mine.

In Context

4et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.

6Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.

Read all of Genesis 48

Cross References

Genesis 41:51Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.

Genesis 46:20Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.

Numbers 1:10filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur; + 1.10 Joseph. Idem Joseph, pater duarum tribuum, Christum significat, Patrem populorum duorum et lapidem angularem. Ephraim minor, Manasse primogenito prælatus, gentilem populum Judaico prælatum. Unde: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8.. Elisama. Elisama Christum significat, de quo dicitur: Factus est obediens Patri usque ad mortem, etc. Philip. 2.. Qui de se ait: Quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo Joan. 8.. Hic est filius Ammiud, id est populi inclyti, de stirpe scilicet regum, patriarcharum et prophetarum. RAB. Elisama princeps in tribu Ephraim, significat eos qui attente verbum Dei audiunt corde bono et optimo, et fructum afferunt in patientia. Manasses, etc. Obliviosus, ea scilicet quæ retro sunt obliviscens et in anteriora se extendens: ut acci piat coronam vitæ, quam retribuet Deus diligentibus se Philip. III; Jac. 1.. Gamaliel. Gamaliel, reddidit mihi Deus, filius Phadassur, id est redemptionis validæ, princeps est in tribu Manasse, qui interpretatur oblitus, vel obliviosus: cum Christus quem ad vocandum populum Judaicum Pater in mundum misit in regno suo gentem obliviosam invenit. Oblitus est enim Isræl creatoris sui. Non tamen omnes perierunt, sed cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11..

Numbers 26:28Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.

Joshua 14:4sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. + 14.4 Nec acceperunt. ID. Habitacula Levitis, etc., usque ad qui dispensatione omnium vivunt.

1 Chronicles 5:1Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. + 5.1 Sed cum violas, etc. RAB. Ideo ablata sunt Ruben primogenita, quia dormivit cum Bala, concubina patris sui, et data sunt Joseph filio juniori, cujus progenies multiplicatur et excedit potentiam regni inter decem tribus. Mystice autem significat ruinam prioris populi, qui ut primogenitus debebat sacerdotium et regnum accipere; sed quia maculavit stratum patris sui, id est corpus Christi, in quo erat plenitudo divinitatis, in cruce suspendit et occidit: primogeniti dignitas ad spiritualem Joseph, id est Christum et Ecclesiæ populum translata est; ad quem pater: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, etc. Psal. CIX.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 48:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 48:4Genesis 48Genesis 48:6 →