The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 5 › I Paralipomenon 5:1

I Paralipomenon 5:1

Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. + 5.1 Sed cum violas, etc. RAB. Ideo ablata sunt Ruben primogenita, quia dormivit cum Bala, concubina patris sui, et data sunt Joseph filio juniori, cujus progenies multiplicatur et excedit potentiam regni inter decem tribus. Mystice autem significat ruinam prioris populi, qui ut primogenitus debebat sacerdotium et regnum accipere; sed quia maculavit stratum patris sui, id est corpus Christi, in quo erat plenitudo divinitatis, in cruce suspendit et occidit: primogeniti dignitas ad spiritualem Joseph, id est Christum et Ecclesiæ populum translata est; ad quem pater: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, etc. Psal. CIX.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now the sons of Reuben the firstborn of Israel, (for he was the firstborn; but, forasmuch as he defiled his father’s bed, his birthright was given unto the sons of Joseph the son of Israel: and the genealogy is not to be reckoned after the birthright.

In Context

2Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.)

Read all of I Paralipomenon 5

Cross References

Genesis 25:23Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] + 25.23 Qui respondens ait: Duæ gentes, etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.

Genesis 35:22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. + 35.22 Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.

Genesis 48:15Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem:

Exodus 6:14Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi: + 6.14 Isti sunt principes, etc. AUG. Quæst. 15. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod ejus actio expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, cœpit; inde ad Simeon, inde ad Levi: ultra progressum non est, quia ex Levi Moses. Hi autem commemorantur, qui jam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Isræl intraverat in Ægyptum. Non enim primam, vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.

Leviticus 20:11Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. + 20.11 Qui dormierit, etc. Hæc superius dicta et exposita sunt, ubi dictum est: Non revelabis turpitudinem patris tui, etc. Sed hic aperte tan git eum qui idem quod proximus agit, nec peccati societate erubescens, prodit; in quo mortis pœnam legislator sanxit. Novercæ autem virum conjunxit, quia quod in patrem a filio delinquitur, hoc in filium a patre committitur, et similis utrobique impietas. ORIG., ubi supra. Supra dictum est, etc., usque ad non solum pro qualitate, sed etiam pro quantitate.

Numbers 16:1Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 5:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
I Paralipomenon 5I Paralipomenon 5:2 →