The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 49 › Genesis 49:9

Genesis 49:9

Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? + 49.9 Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, etc. ISID. Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam Joan. 10. Quod vero addit, et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur. Quis suscitabit eum? etc. Nullus, subaudi, nisi ipse qui ait Joan. 2: Solvite templum hoc et in triduo resuscitabo illud.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Judah is a lion’s whelp: from the prey, my son, thou art gone up: he stooped down, he couched as a lion, and as an old lion; who shall rouse him up?

In Context

8Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. + 49.8 Juda, te laudabunt, etc. HIERON., ubi supra. Quia Juda confessio vel laus interpretatur, etc., usque ad juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur, de qua dicitur Matth. 5: Non potest civitas abscondi super montem posita.

10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.

Read all of Genesis 49

Cross References

Numbers 23:24Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat.] + 23.24 Ecce populus, etc. Alii: Ecce sicut catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit. Catulus enim est, cum nuper geniti infantes rationabiles sine dolo lac accipiunt: leo autem exsultans, cum vir perfectus deponit quæ erant parvuli. ORIG. Alia littera, etc., usque ad dedit in se credentibus nomen leonis, et catuli leonis. Erigetur. Erigendum dicit populum futurum, de eo enim quæ videbat, dixisset, erectus est. Non accubabit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad et ut leo exsultans. Cumque duxisset. ORIG. Et assumpsit Balac, etc., usque ad et deserta sunt Deo negotia. Ædifica mihi hic. ID. Quæ sacrificant gentes, etc., usque ad qui fidem Christi non recipiunt.

1 Kings 10:20Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis. + 10.20 Et duodecim. Quia sex ascensionis gradus altrinsecus positi erant pro sustentaculo ascendentis gradus. ID. Solium Salomonis Ecclesia esse intelligitur, etc., usque ad munire certant. Non est factum, etc. Apte Ecclesiæ convenit istud, cui dicitur: Multæ filiæ congregaverunt divitias, tu supergressa es universas Prov. 31..

Ezekiel 19:5Quæ cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis; leonem constituit eum.

Hosea 5:14Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam; tollam, et non est qui eruat.

1 Corinthians 15:24Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. + 15.24 Deinde finis. Hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta finis erit mundi et consummatio omnium. Cum evacuaverit. Dum durat mundus, angeli angelis præsunt, dæmones dæmonibus, nomines hominibus: ad utilitatem viventium, vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis in angelis et hominibus omnis prælatio cessabit, non erit inter præsidentes et subditos illa dissensio. Tunc autem notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel cœlestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 49:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 49:8Genesis 49Genesis 49:10 →