Numbers 21:18
[Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana. + 21.18 Principes. Possunt iidem vocari principes et reges. Vel principes prophetas intelligamus: ipsi enim sensum et prophetiam de Christo defossam in profunditate litteræ collocaverunt, ideo de illis dicitur: Nisi occulte audieritis, plorabit anima vestra. Et alibi: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te Psal. 30.. Reges sunt apostoli qui perscrutantur alta Dei et Ecclesias regunt, unde et Christus dicitur Rex regum. Et paraverunt duces. ORIG. Excuderunt, inquit, etc., usque ad et verbi Dei arcana perscrutantes. Profectique sunt. ORIG. Profecti a puteo, etc., usque ad ut affectus noster et fides probetur. Qui de hoc puteo bibit, ad hoc proficit ut habeat munera quæ Deo offerat, de quibus in lege dicitur: Munera mea data mea. Levit. 2.. Ex his ergo quæ Deus dedit, offertur Deo; dedit autem agnitionem sui, et homo offert ei fidem suam et affectum. Cum obtulerimus quæ ex nobis sunt, consequimur quæ ex Deo sunt. Cum enim nostram fidem et affectum obtulerimus, tunc ipse largitur diversa dona Spiritus sancti, de quo dicitur: Omnia autem ex Deo sunt Rom. 11..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth.
Cross References
Numbers 33:45Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.
Deuteronomy 33:4Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob. + 33.4 Hæreditatem. Quia hæc est utilitas legis, hæreditas Abrahæ promissa: Si volueritis et audieritis, me bona terræ comedetis. Erit apud rectissimum, etc. Jacob, ab angelo benedictus, Isræl vocatus est, id est rectus Dei; et Judæus ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus, cui in passione prævaluit, ob justitiæ professionem rectissimus appellatur. Unde: Audi, Jacob, serve meus, et rectissime, quem elegi, etc. Isa. 49.
Nehemiah 3:1Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et ædificaverunt portam gregis: ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel. + 3.1 Et surrexit Eliasib sacerdos. BEDA in Esdram, tom. 2, lib. 3. Id est, pontifex temporis illius filius Joachim, qui post patrem suum Jesum filium Josedec, non parvo tempore pontificatum tenuit. Et recte restauratio civitatis a sacerdote magno et fratribus ejus cœpit: ut qui gradu præcesserant ordinis, exemplum fierent aliis in bonis operibus. Et bene ædificantibus sacerdotibus adjungitur: Et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrim Hananæl. Ædificant enim sacerdotes in centenario numero cubitorum, cum omnes quos erudiunt, amore et desiderio æternorum incendunt. Nam centum, quæ in computo digitorum de læva transeunt in dexteram, cœlestia bona figurant, quæ comparatio terrenorum quasi dextera ad sinistram sunt. Et ædificaverunt. ID., ibid. Vetus translatio habet, etc., usque ad et in illa laventur. ID., ibid. Videtur juxta litteram; etc., usque ad sola internæ retributionis intentione protendunt. Portam gregis. Quæ, scilicet, respicit Joppen et Diospolim, id est, Lyddam, vicinior mari inter cunctas vias Jerusalem; quæ nunc porta David fertur appellari, et esse prima portarum ad occidentem montis Sion. Huic opinioni consentire videntur Verba dierum, ubi scriptum est de Manasse rege Juda: Post hoc ædificavit murum extra civitatem David, etc. II Par. 12. BED., ibid. Typice autem, sicut grex significat Domini fideles, etc., usque ad temporibus autem Ezechiæ duplicatum fuisse murum civitatis Verba dierum sic ostendunt: Ædificavit quoque agens industrie omnem murum, etc. II Par. 23. Typice autem iste Sophonias vocem clamoris a porta piscium et ululatum audivit a secunda: quia ab hostibus utramque dejiciendam præcognovit. Fidem enim et opera doctorum per quæ ab undis vitæ corruptibilis cæteros erui, et in Ecclesiam oportebat induci, vidit diaboli insidiis terræ esse sternenda, id est, per appetitum terrenæ voluptatis cœlestibus gaudiis esse privandos. Bene autem ab utraque porta, prima, scilicet, et secunda, interiori et exteriori, vocem clamoris et ululatus audivit: quia exterius opera, et intus corda diabolo impugnante vidit subvertenda. Sed quia Dominus erigit elisos, Nehemias portam piscium post ruinam narrat instauratam: quia si aliqui prædicatorum peccando corruerint, non deerunt usque in finem sæculi, qui succedentes portas justitiæ Domino adjuvante fidelibus bene vivendo et prædicando aperiant. Ipsi texerunt. ID., ibid. Hic versus etiam de cæteris portis, etc., usque ad qui plus periculi nobis laudando afferant, quam salutaris adminiculi a nobis videndo referant.
Isaiah 33:22Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. + 33.22 Dominus enim. ID. Judicabit orbem terræ in justitia.
1 Timothy 6:17Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) + 6.17 Divitibus hujus sæculi. Supra egit de his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat. Non sublime. Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quæ est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus. Ad fruendum. Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, æterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur.