The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 49 › Genesis 49:13

Genesis 49:13

Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. + 49.13 Zabulon in littore, etc. Ut credentibus refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos sæculi solidata exspectat naufragium Judæorum et procellas hæreticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinæ, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi sæpe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. 9: Terra Zabulon, et terra Nephthali, via maris trans Jordanem, etc. Sidon, venatio: et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. 16: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Zebulun shall dwell at the haven of the sea; and he shall be for an haven of ships; and his border shall be unto Zidon.

In Context

12Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. + 49.12 Pulchriores oculi, etc. ISID. Quia doctrina eorum austeritatem veteris legis exsuperat, et evangelica præcepta clariora sunt quam legis mandata. Lacte, id est doctrina legis, quæ carnalem populum vel parvulum lacte alebat: sed candidiores, Ecclesiæ doctores, qui fortem et validum verbi cibum manducant, et distribuunt. Unde Hebr. 5: Perfectorum est solidus cibus, qui bene candidiores lacte dicuntur, quia candidi, puri et ab omni macula liberi.

14Issachar asinus fortis accubans inter terminos. + 49.14 Issachar. HIERON. Quæst. Hebr. Bonum desideravit requiescens inter medios clericos, etc., usque ad et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes. Accubans inter terminos, etc. Accubare, est exspectato mundi fine quiescere, nihilque de mundanis quærere, sed ultima desiderare. Fortis asinus requiem vidit, et terram optimam: cum simplex gentilitas ad robur operis se erexit, quia ad vitæ patriam tendit.

Read all of Genesis 49

Cross References

Genesis 30:20et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

Joshua 19:10Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 49:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 49:12Genesis 49Genesis 49:14 →