Genesis 49:14
Issachar asinus fortis accubans inter terminos. + 49.14 Issachar. HIERON. Quæst. Hebr. Bonum desideravit requiescens inter medios clericos, etc., usque ad et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes. Accubans inter terminos, etc. Accubare, est exspectato mundi fine quiescere, nihilque de mundanis quærere, sed ultima desiderare. Fortis asinus requiem vidit, et terram optimam: cum simplex gentilitas ad robur operis se erexit, quia ad vitæ patriam tendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Issachar is a strong ass couching down between two burdens:
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:18Et Zabulon ait: [Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. + 33.18 Et Zabulon. Zabulon et Issachar in Galilæa passionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur, et eis in exitu lætitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subjugaverunt, et in tabernaculis pro conversione Judæorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo, præsens eis lætitia promittitur, et futura: quia in præsenti de conversione eorum gavisi sunt, et in cœlestibus æterna lætitia remunerati. In tabernaculis, Judæorum, unde: Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem Gen. 9.: quia in ecclesiis de Judæis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei.
Judges 5:15Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. + 5.15 Diviso. Vox Debboræ increpantis Ruben qui imperio Domini non obtemperavit cum fratribus suis, ut debellaret inimicos, sed perterritus, et verbis Domini incredulus, divisit se ab eis; et ideo magnanimus, superbus repertus est. Unde in spiritu prophetiæ increpatur sic: Quare habitas inter duos terminos? etc. In Hebræo autem non habetur duos.
1 Chronicles 12:32De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.