Genesis 49:19
Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum. + 49.19 Gad. HIERON. Latrunculus latrocinabitur ante eum, etc., usque ad et victis hostibus fortiter dimicavit. Gad accinctus præliabitur ante eum. ISID. Christus ante et retro præliabitur contra Antichristum: ante, occulto adventu humilitatis; post, manifestata gloria majestatis. Unde Moyses Deut. 33: Benedictus in latitudine Gad, quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum. Christus enim in sepulcro quievit, verticem et superbiam excelsorum humiliavit, et ei datus est principatus, et honor, et regnum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Gad, a troop shall overcome him: but he shall overcome at the last.
In Context
18Salutare tuum expectabo, Domine.
20Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.
Cross References
Genesis 30:11dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.
Numbers 32:1Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, + 32.1 Filii autem Ruben, etc. ORIG., hom. 26 in Num. Omnia quæ dicuntur non solum ex sermone, qui dicitur, pensanda sunt, sed ex persona dicentis, etc., usque ad sed per Moysen hæreditatem extra Jordanem accipiunt.
Joshua 13:8cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
1 Chronicles 3:18Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. + 3.18 Senneser. Ipse est Selbasar cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini, sicut in Esdra dicitur. Est autem Senneser plasmatus, Sesbasar tribulatus, quæ custodibus vasorum Dei congruunt, id est sanctarum animarum quibus Christo, quem Cyrus nomine et absolutione significavit, cui dicitur: Postula a me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2., et qui captivitatem humani generis relaxavit, sanctas animas custodiendas annumeravit, quæ sunt vasa Domini numerata, quia novit Dominus qui sunt ejus II Tim. 2..
1 Chronicles 5:20præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
1 Chronicles 5:26Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. + 5.26 Et suscitavit. Notandum est quod in Regum dicitur Phul regem Assyriorum a Manahem filio Gaddi rege Isræl accepisse mille talenta argenti IV Reg. 15., ut esset ei auxilio et firmaret regnum ejus, non quod eum transtulerit in Assyrios, sed quod Teglathphalnasar rex Assur in diebus Phacee regis Isræl cepit Ahion, et Abel domum Maacha, et Ianœ et Cedes et Asor et Galaad et Galilæam et universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assyrios. Postremo narrat quod Salmanasar rex Assyriorum Osee filium Ela regem Isræl obsidendo tribus annis Samariam cepit, et transtulit Isræl in Assyrios et posuit eos in Ahila et in Abor, juxta fluvium Gozam in civitatibus Medorum. Unde quæritur: quomodo in Paralipomenis dicamus Phul et Theglathphalnasar reges Assyriorum transtulisse Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manasse in Ahilam et Abor et Aram et fluvium Gozan; cum Malachim narret hoc Salmanasar fecisse qui transtulit Isræl in Assyrios, et posuit in locis supradictis? Sed reges Assyriorum priores hoc fecisse dicuntur, quia cœperunt cum gente Assyriorum quod eadem gens in posteris perfecit. Aram quam Paralipomenon memorat, Malachim prætermittit. Autumant Hebræi esse Rages civitatem Medorum.