The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 3 › I Paralipomenon 3:18

I Paralipomenon 3:18

Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. + 3.18 Senneser. Ipse est Selbasar cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini, sicut in Esdra dicitur. Est autem Senneser plasmatus, Sesbasar tribulatus, quæ custodibus vasorum Dei congruunt, id est sanctarum animarum quibus Christo, quem Cyrus nomine et absolutione significavit, cui dicitur: Postula a me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2., et qui captivitatem humani generis relaxavit, sanctas animas custodiendas annumeravit, quæ sunt vasa Domini numerata, quia novit Dominus qui sunt ejus II Tim. 2..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Malchiram also, and Pedaiah, and Shenazar, Jecamiah, Hoshama, and Nedabiah.

In Context

17Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel, + 3.17 Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser, etc. Hæc vero nomina unius hominis sunt, ut Hebræi volunt, ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Matthæo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaia redemptus Domini, Asir carceratus, Salathiel frutex Domini; quæ omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt.

19De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:

Read all of I Paralipomenon 3

Cross References

Genesis 49:19Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum. + 49.19 Gad. HIERON. Latrunculus latrocinabitur ante eum, etc., usque ad et victis hostibus fortiter dimicavit. Gad accinctus præliabitur ante eum. ISID. Christus ante et retro præliabitur contra Antichristum: ante, occulto adventu humilitatis; post, manifestata gloria majestatis. Unde Moyses Deut. 33: Benedictus in latitudine Gad, quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum. Christus enim in sepulcro quievit, verticem et superbiam excelsorum humiliavit, et ei datus est principatus, et honor, et regnum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 3:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 3:17I Paralipomenon 3I Paralipomenon 3:19 →