The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 49 › Genesis 49:27

Genesis 49:27

Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.] + 49.27 Benjamin lupus rapax, etc. HIERON., ibid. Mane comedet prædam et ad vesperam dividet escam. Quanquam de Paulo manifestissime prophetia sit, quod in adolescentia sua persecutus Ecclesiam, in senectute prædicator Evangelii fuerit, etc., usque ad super sacerdotibus qui, servientes altari, vivant de altari I Cor. 9. Benjamin lupus rapax, etc. ISID. Quidam doctorum hoc ad Hierusalem retulit, etc., usque ad tunc dividet escam, intelligens a spiritu litteram esse dividendam, quia littera occidit, spiritus autem vivificat II Cor. 3.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Benjamin shall ravin as a wolf: in the morning he shall devour the prey, and at night he shall divide the spoil.

In Context

26Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

28Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. + 49.28 Omnes hi in tribubus, etc. Quæritur cur Jacob omnes quos de liberis et ancillis genuit, æquali honore filios et hæredes constituerit? quia sicut Christus omnibus qui per fidem corpori ejus conciliantur, pari honore et gloria cœlestia præmia largitur. Non est enim ibi discretio an Judæus sit an Græcus, Barbarus an Scytha, servus an liber: quia per omnia et in omnibus Christus, qui formam servi induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus æquale donum largiatur. Quicunque enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Unde Jœl. 2: Effundam de spiritu meo super omnem carnem.

Read all of Genesis 49

Cross References

Genesis 35:18Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. + 35.18 Egrediente autem, etc. ISID. Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit filium doloris mei? Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiæ tempore persecutionis suæ? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quæ est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27. Et factum est cum dimitteret animam. HIERON. Siquidem moriebatur, vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin. In Hebræo similitudo nominis resonat, filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur Bennoni. Filius vero dextræ, id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur Benjamin. Unde errant qui putant Benjamin filium dierum interpretari: dextera enim dicitur iamin, et finitur in n; dies vero appellatur iamim, et terminatur in m.

Numbers 23:24Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat.] + 23.24 Ecce populus, etc. Alii: Ecce sicut catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit. Catulus enim est, cum nuper geniti infantes rationabiles sine dolo lac accipiunt: leo autem exsultans, cum vir perfectus deponit quæ erant parvuli. ORIG. Alia littera, etc., usque ad dedit in se credentibus nomen leonis, et catuli leonis. Erigetur. Erigendum dicit populum futurum, de eo enim quæ videbat, dixisset, erectus est. Non accubabit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad et ut leo exsultans. Cumque duxisset. ORIG. Et assumpsit Balac, etc., usque ad et deserta sunt Deo negotia. Ædifica mihi hic. ID. Quæ sacrificant gentes, etc., usque ad qui fidem Christi non recipiunt.

Deuteronomy 33:12Et Benjamin ait: [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.] + 33.12 Et Benjamin. Videtur historiæ alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit: Quasi in thalamo tota die, etc. Amantissimus. Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17.. Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: Sede a dextris meis Psal. 109.. Aliter: Benjamin, de filio doloris filius dextræ dictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini præcursor prophetali oraculo prædictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiæ mysteria prædicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter prædicavit. De cujus anima dicitur: Quasi thalamo tota die morabitur. Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per prædicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde: Adducentur regi virgines post eam Psal. 43.. Ipse quoque ait: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. In thalamo morabitur, significat quod in utero Virginis cœlesti sponso juncta est Ecclesia, quæ in fortitudine potentiæ Christi et in operibus fiducialiter requiescit. Et inter humeros illius requiscet. Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait: Quis nos separabit a charitate Christi? Rom. 8.

Judges 20:21Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum.

1 Samuel 11:4Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba hæc, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.

1 Samuel 17:1Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in Socho Judæ: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim. + 17.1 Congregantes. RAB. in lib. Reg. Azeca. Civitas est Chananæorum in tribu Juda ad quam usque persecutus est Josue quinque reges, et hodie villa vocatur Azeca inter Eleutheropolim et Heliam, quæ interpretatur fortitudo et decipula. Dommim. Vicus est in tribu Juda in finibus Eleutheropolis, distans ab ea septem et viginti milliaribus. Dommim interpretatur silentium vel gaudium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 49:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 49:26Genesis 49Genesis 49:28 →