Numbers 23:24
Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat.] + 23.24 Ecce populus, etc. Alii: Ecce sicut catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit. Catulus enim est, cum nuper geniti infantes rationabiles sine dolo lac accipiunt: leo autem exsultans, cum vir perfectus deponit quæ erant parvuli. ORIG. Alia littera, etc., usque ad dedit in se credentibus nomen leonis, et catuli leonis. Erigetur. Erigendum dicit populum futurum, de eo enim quæ videbat, dixisset, erectus est. Non accubabit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad et ut leo exsultans. Cumque duxisset. ORIG. Et assumpsit Balac, etc., usque ad et deserta sunt Deo negotia. Ædifica mihi hic. ID. Quæ sacrificant gentes, etc., usque ad qui fidem Christi non recipiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Dixitque Balac ad Balaam: Nec maledicas ei, nec benedicas.
Cross References
Genesis 49:27Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.] + 49.27 Benjamin lupus rapax, etc. HIERON., ibid. Mane comedet prædam et ad vesperam dividet escam. Quanquam de Paulo manifestissime prophetia sit, quod in adolescentia sua persecutus Ecclesiam, in senectute prædicator Evangelii fuerit, etc., usque ad super sacerdotibus qui, servientes altari, vivant de altari I Cor. 9. Benjamin lupus rapax, etc. ISID. Quidam doctorum hoc ad Hierusalem retulit, etc., usque ad tunc dividet escam, intelligens a spiritu litteram esse dividendam, quia littera occidit, spiritus autem vivificat II Cor. 3.
Numbers 24:9Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.] + 24.9 Accubans dormivit ut leo, etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiæ, quantum gratiæ, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna cœleste, et angelorum panem manducabis Exod. 16.. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri. Quam suscitare nullus audebit; LXX: Quis suscitabit eum? Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit Joan. 2., ideo quasi percontantis significatur affectus. Qui benedixerit. Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternæ benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judæi qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiæ, et veritati et vitæ, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Hæc enim omnia Christus est Joan. 9. Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra. ORIG. Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici.
Deuteronomy 33:20Et Gad ait: [Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. + 33.20 Et Gad ait. In benedictione Gad videtur prædicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi. In latitudine. Quia omnis plenitudo benedictionis supra Christum requievit, unde suos benedixit. Gad. Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis præcinctus apparuit, secundum illud: Indutus est Dominus fortitudinem et præcinxit se Psal. 112.. Et alibi: Dominus fortis et potens in prælio, etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judæis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit: Quasi leo requievit. Potestatem habeo ponendi animam meam Joan. 10.. Potestas mortis, non necessitas exprimitur; unde: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam. Ibid. Quasi leo fremuit. Quidquid enim dixit, potenter implevit. Cepitque brachium et verticem. Cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subjugavit. Cepit quoque verticem, id est, mundani imperii sublimitatem ad suscipiendam fidem inclinavit; unde: Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei Psal. 71.. Sequitur de novo statu regni ejus.
2 Chronicles 9:18Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
Proverbs 30:30leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum;
Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.