The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 50 › Genesis 50:2

Genesis 50:2

Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Joseph commanded his servants the physicians to embalm his father: and the physicians embalmed Israel.

In Context

1Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. + 50.1 Quod cernens Joseph, ruittransierunt quadraginta dies. STRAB. Qui numerus pœnitentiæ et humilitati convenit. Unde in lege et in Evangelio a prophetis et ab ipso Domino observatus est. AUG. Quadraginta dies sepulturæ, quos memorat Scriptura, forte pœnitentiam significant, qua sepeliuntur peccata. Non enim frustra quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses, et Elias, et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia præcipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et apud Jonam de Ninivitis scriptum est: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur Jon. 3, ut per tot dies, accommodatos scilicet humiliationi pœnitentium, intelligantur in jejuniis sua flevisse peccata, et impetrasse misericordiam. Nec tantum luctui pœnitentium hic numerus convenit. Quadraginta enim dies post resurrectionem fuit Dominus cum discipulis suis intrans et exiens, manducans et bibens, qui dies lætitiæ fuerunt. Nec septuaginta Interpretes errasse credendi sunt qui dixerunt: Triduum, et Ninive subvertetur: majore enim auctoritate præditi quam interpretum officium est, prophetico spiritu quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur triduum, posuerunt, quamvis non ignorarent quod quadraginta dies in Hebræo legerentur; ut in Christi clarificatione intelligerentur dissolvi et aboleri peccata, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Clarificatio autem Domini in resurrectione et ascensione cognoscitur. Unde hic quamvis unum et eumdem spiritum dedit: primo postquam resurrexit, secundo postquam ascendit; et quia post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit: unum horum, quod posterius factum est, per numerum quadraginta dierum Hebræi significant; alterum vero de triduo, quod ad eamdem rem pertinet, Septuaginta memorant, non interpretationis servitute, sed prophetiæ auctoritate. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus contra alios litigemus; cum illi qui ex Hebræo interpretantur, probent scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta auctoritas, quæ tanto divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur. Septuaginta diebus. STRAB. Ethnici novem diebus mortuos suos flebant. Unde et novendialis nona dies vocabatur, quando sepeliebantur. Dei cultores septem diebus exsequias celebrabant. Unde Eccli. 22: Luctus mortui septem dies: luctus autem fatui omne tempus vitæ ejus. Septenarius enim requiem significat. Unde septima dies sabbatum, id est requies dicitur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum, optantes illos cum Domino requiescere a laboribus præsentis vitæ. Hinc ergo dicitur: Flevit eum Ægyptus septuaginta diebus, qui est decuplatus septenarius. Septies enim deni, septuaginta sunt. Potest etiam dici quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus, ut anima, quæ est triplicis naturæ, requiescat; ita septimus dies celebratur, ut anima corpori reconcilietur, quæ carne illiciente peccavit. In septenario etiam tria sunt et quatuor; ternarius pertinet ad animam, quæ irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis est; quaternarius ad corpus, qui quatuor constat elementis.

3Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.

Read all of Genesis 50

Cross References

Matthew 26:12Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. + 26.12 Mittens enim. Officium est sepulturæ quod vos perditionem esse putatis. Nec mirum, si mihi dat fidei odorem, pro qua mox fusurus sum sanguinem.

Mark 16:1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. + 16.1 Et cum transisset. BEDA. Lucas dicit quia revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta, et sabbato siluerunt, quia mandatum erat ut sabbati silentium, etc., usque ad illuminata facie decussis vitiorum tenebris odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem offerre. HIER. Nunc cum aromatibus redolentibus cum sponsa et adolescentulis currunt, post eam conspergimus librum, id est cubile, etc., usque ad et Domino in eo cum triumpho resurgente et dicente: Hæc est dies quam fecit Dominus, etc. PSAL. 117..

John 12:7Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. + 12.7 Sinite illam. Novit furem, sed non prodit, docens tolerare malos. Tantum obsequium Mariæ commendat, ostendens quod esset moriturus, et ad sepeliendum aromatibus ungendus. Ideo Mariæ cui non licuit mortuum ungere, datum est viventem officio funeris donare, unde secundum Marcum dicitur, quod habuit, id est potuit, hoc fecit, prævenit ungere corpus meum in sepulturam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 50:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 50:1Genesis 50Genesis 50:3 →