Genesis 50:1
Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. + 50.1 Quod cernens Joseph, ruittransierunt quadraginta dies. STRAB. Qui numerus pœnitentiæ et humilitati convenit. Unde in lege et in Evangelio a prophetis et ab ipso Domino observatus est. AUG. Quadraginta dies sepulturæ, quos memorat Scriptura, forte pœnitentiam significant, qua sepeliuntur peccata. Non enim frustra quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses, et Elias, et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia præcipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et apud Jonam de Ninivitis scriptum est: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur Jon. 3, ut per tot dies, accommodatos scilicet humiliationi pœnitentium, intelligantur in jejuniis sua flevisse peccata, et impetrasse misericordiam. Nec tantum luctui pœnitentium hic numerus convenit. Quadraginta enim dies post resurrectionem fuit Dominus cum discipulis suis intrans et exiens, manducans et bibens, qui dies lætitiæ fuerunt. Nec septuaginta Interpretes errasse credendi sunt qui dixerunt: Triduum, et Ninive subvertetur: majore enim auctoritate præditi quam interpretum officium est, prophetico spiritu quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur triduum, posuerunt, quamvis non ignorarent quod quadraginta dies in Hebræo legerentur; ut in Christi clarificatione intelligerentur dissolvi et aboleri peccata, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Clarificatio autem Domini in resurrectione et ascensione cognoscitur. Unde hic quamvis unum et eumdem spiritum dedit: primo postquam resurrexit, secundo postquam ascendit; et quia post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit: unum horum, quod posterius factum est, per numerum quadraginta dierum Hebræi significant; alterum vero de triduo, quod ad eamdem rem pertinet, Septuaginta memorant, non interpretationis servitute, sed prophetiæ auctoritate. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus contra alios litigemus; cum illi qui ex Hebræo interpretantur, probent scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta auctoritas, quæ tanto divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur. Septuaginta diebus. STRAB. Ethnici novem diebus mortuos suos flebant. Unde et novendialis nona dies vocabatur, quando sepeliebantur. Dei cultores septem diebus exsequias celebrabant. Unde Eccli. 22: Luctus mortui septem dies: luctus autem fatui omne tempus vitæ ejus. Septenarius enim requiem significat. Unde septima dies sabbatum, id est requies dicitur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum, optantes illos cum Domino requiescere a laboribus præsentis vitæ. Hinc ergo dicitur: Flevit eum Ægyptus septuaginta diebus, qui est decuplatus septenarius. Septies enim deni, septuaginta sunt. Potest etiam dici quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus, ut anima, quæ est triplicis naturæ, requiescat; ita septimus dies celebratur, ut anima corpori reconcilietur, quæ carne illiciente peccavit. In septenario etiam tria sunt et quatuor; ternarius pertinet ad animam, quæ irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis est; quaternarius ad corpus, qui quatuor constat elementis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Joseph fell upon his father’s face, and wept upon him, and kissed him.
In Context
2Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
Cross References
Genesis 46:4Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
2 Kings 13:14Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus. + 13.14 Elisæus autem. RAB. Redemptor noster rectoribus Ecclesiæ armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum præcipit præliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittæ sunt verba quæ doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturæ sacræ dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinæ damus, sagittas emittimus.
John 11:35Et lacrimatus est Jesus.
Ephesians 6:4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.