The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 50 › Genesis 50:3

Genesis 50:3

Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And forty days were fulfilled for him; for so are fulfilled the days of those which are embalmed: and the Egyptians mourned for him threescore and ten days.

In Context

2Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.

4Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: + 50.4 Et expleto planctus tempore, etc. AUG. Quod mandavit Joseph potentibus Ægypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus: Pater meus adjuravit me dicens: In monumento quod ego feci mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies; quæritur quomodo verum sit, cum hæc verba patris ejus, cum de sepultura mandaret, non legantur. Sed ad sententiam verba sunt referenda, sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enuntiandæ et in notitiam perferendæ, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum nusquam superius legitur, sed certe, nisi fodisset, non modo diceretur.

Read all of Genesis 50

Cross References

Genesis 50:10Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. + 50.10 Veneruntque ad aream Atad, etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Prætergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncæ. Unde quæri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Isræl circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiæ causa factum est hoc. In loco enim quæ area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Isræl murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur.

Deuteronomy 21:13et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. + 21.13 Uno mense, id est, triginta diebus, ut post fidem Trinitatis et opus legis, mereatur Ecclesiæ sociari; ter enim decem triginta efficiunt. Et postea. Cum nec in capite, id est sensibus, nec in manibus, id est operibus, aliquid superfluum aut immundum erit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 50:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 50:2Genesis 50Genesis 50:4 →