The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 50 › Genesis 50:4

Genesis 50:4

Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: + 50.4 Et expleto planctus tempore, etc. AUG. Quod mandavit Joseph potentibus Ægypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus: Pater meus adjuravit me dicens: In monumento quod ego feci mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies; quæritur quomodo verum sit, cum hæc verba patris ejus, cum de sepultura mandaret, non legantur. Sed ad sententiam verba sunt referenda, sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enuntiandæ et in notitiam perferendæ, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum nusquam superius legitur, sed certe, nisi fodisset, non modo diceretur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the days of his mourning were past, Joseph spake unto the house of Pharaoh, saying, If now I have found grace in your eyes, speak, I pray you, in the ears of Pharaoh, saying,

In Context

3Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.

5eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.

Read all of Genesis 50

Cross References

Genesis 18:3Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 50:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 50:3Genesis 50Genesis 50:5 →