The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 50 › Genesis 50:5

Genesis 50:5

eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My father made me swear, saying, Lo, I die: in my grave which I have digged for me in the land of Canaan, there shalt thou bury me. Now therefore let me go up, I pray thee, and bury my father, and I will come again.

In Context

4Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: + 50.4 Et expleto planctus tempore, etc. AUG. Quod mandavit Joseph potentibus Ægypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus: Pater meus adjuravit me dicens: In monumento quod ego feci mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies; quæritur quomodo verum sit, cum hæc verba patris ejus, cum de sepultura mandaret, non legantur. Sed ad sententiam verba sunt referenda, sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enuntiandæ et in notitiam perferendæ, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum nusquam superius legitur, sed certe, nisi fodisset, non modo diceretur.

6Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.

Read all of Genesis 50

Cross References

Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

Genesis 47:31Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput. + 47.31 Quo jurante. AUG., ubi supra. Quod habent Latini codices, Adoravit super caput virgæ ejus, nonnulli emendatius habent: Adoravit super caput virgæ suæ, vel in capite virgæ suæ, vel in cacumine, vel super cacumen virgæ suæ. Et ideo merito quæritur quid sit quod dictum est, etc., usque ad ubi figura rei futuræ præsignabatur. HIERON. Et adoravit Isræl contra summitatem virgæ ejus. Hoc etiam in loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph: quod scilicet honorans filium potestatem illius adoraverit, cum in Hebræo multo aliter legatur: Et adoravit Isræl ad caput lectuli; quia postquam juravit ei filius, securus de petitione, adoravit Deum conversus ad caput lectuli. Sanctus enim vir et Deo deditus senectute oppressus, sic habebat lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.

Genesis 49:29Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

Deuteronomy 4:22Ecce morior in hac humo; non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.

2 Chronicles 16:14Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia. + 16.14 Aromatibus, etc

Psalms 79:3coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. + 79.3 Coram Ephraim. AUG. Id est, gente Judæorum, ubi hæ tribus, scilicet coram fructificatione, et filio dexteræ, ut et nos simus plenitudo scientiæ per charitatem, quæ Deus est; et coram Manasse, id est, oblito, ut jam illi venias in mentem, juxta illud: Reminiscentur, et convertentur universi fines terræ. ID. Excita. Repetit, etc., usque ad crucifixus ex infirmitate, resurge ex virtute. CASS. Excita potentiam miraculorum, etc., usque ad unde: Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis, etc. I Cor. 10.. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 50:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 50:4Genesis 50Genesis 50:6 →