Genesis 6:17
Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:7Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.
Genesis 7:4Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. + 7.4 Ego pluam, etc. ISID. Quæst. in Gen., c. 7 Quia omnis reatus contra decalogum committitur per universum orbem, qui partibus quatuor dividitur: quater vero decem quadraginta fiunt; sive reatus contrahatur ex prosperitate, quod pertinet ad dies; sive ex adversitate, quod ad noctes, in baptismo abluitur.
Genesis 7:17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. + 7.17 Quadraginta diebus, etc. ALC. Quadragenario numero pluvia inundavit, qui tribulationem pœnitentiæ ostendit. Post quadraginta dies Nœ fenestram aperuit, significans jejunantibus cœlum aperiri. Unde Moyses, Elias, et ipse Salvator, quadragenario numero jejunia consecravit, tanquam tribus temporibus necessaria, ante legem, sub lege, sub gratia.
Genesis 7:23Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. + 7.23 Deleta sunt de terra. ALC. Ideo magis terrena animalia quam aquatilia perierunt, quia de maledicta terra vivunt.
Exodus 14:17Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
Deuteronomy 32:39Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. + 32.39 Videte quod ego sim solus, etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel hæresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. Ego occidam. GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.