Genesis 6:18
Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 7:1Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. + 7.1 Dixitque Dominus, etc. Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena, etc. RAB. Non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus accipere. Similiter duo et duo, non quatuor, sed tantum duo, masculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari; quia impar numerus virtutis speciem portendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Nœ de arca haberet quid immolaret et manducaret. ISID. in Gen. Ex omnibus animantibus, etc. Non quod plures sint boni quam mali, etc., usque ad qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur, et primus, et octavus. AUG. in Gen. Quæritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus, id est, Nœ et filiis ejus tribus? Sed si non potuit, non erat magnum alios fabros adhibere, quamvis, operis sui mercede adepta, non curaverunt utrum Nœ sapienter an inaniter faceret, et in eam non intraverunt, quia non crediderunt quod ille credidit.
Genesis 7:13In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
Genesis 17:4Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
Genesis 17:21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. + 17.21 In anno altero. Annus alter, quo Sara genuit Isaac, tempora sunt regenerationis, quibus fusus est sanguis Christi et genus humanum ad vitam restauratum.
Hebrews 11:7Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. + 11.7 Fide Nœ, etc. Et justitiæ, etc. Id est, fuit justus ex fide, sicut patres sui, nisi enim justus esset, hoc ei Deus non præcepisset.
2 Peter 2:5Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. + 2.5 Or ginali mundo. ID. Idem mundus est post diluvium qui et ante, etc., usque ad justi gloriam viræ accipient.