Genesis 7:13
In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Cross References
Genesis 6:18Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
Genesis 7:7Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. + 7.7 Ingressus est Nœ et filii ejus, uxor, etc. RAB. Notandum quod seorsum ingreditur in arcam Nœ cum filiis suis, et uxores eorum seorsum. Ideo distincte dicitur: Ingressus est Nœ et filii ejus, et distincte additur, uxor ejus et uxores filiorum ejus. Mixtim autem viri cum mulieribus egressi sunt, sic enim scriptum est: Egressus est Nœ et uxor ejus. Tempus enim amplectendi et tempus abstinendi Eccli. 3.
Genesis 9:18Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. + 9.18 Erant igitur filii Nœ, etc. HIER. in Q. Hebr. Sæpe LXX non valentes heth litteram, quia duplicem aspirationem sonat, in Græcum vertere, chi Græcam addiderunt, docentes in hujusmodi vocabulis esse aspirandum. Unde Cham transtulerunt pro eo quod est Ham, a quo Ægyptus usque hodie lingua Ægyptiorum dicitur Ham.
Genesis 10:6Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
Judges 21:22Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.