The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 6 › Genesis 6:21

Genesis 6:21

Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. + 6.21 Tolles igitur, etc. Solet quæri de animalibus quæ tantum putantur vesci carnibus, utrum præter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quæ aliorum alendorum necessitas cœgisset includi; vel, quod magis credendum est, præter carnes alimenta esse potuerunt quæ omnibus convenirent. Multa enim animalia, quibus caro cibus, fructibus pomisque vescuntur, maxime fico et castaneis. Potuit ergo vir justus et sapiens, et divinitus admonitus, quæ cuique congrueret, alimoniam, præter carnes reperire et condere. Et omnibus vesci cogit fames, et nihil est quod Deus suave et salubre facere non possit, qui etiam ut sine cibo viverent divina facultate donaret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And take thou unto thee of all food that is eaten, and thou shalt gather it to thee; and it shall be for food for thee, and for them.

In Context

20De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

22Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

Read all of Genesis 6

Cross References

Genesis 1:29Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: + 1.29 Dixitque Deus: Ecce dedi, etc. BED., ibid. Patet quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem. Omnis enim herba et ligna data sunt hominibus, et volatilibus, et animantibus terræ in escam. Unde patet quod tunc animalia animalium esu non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur.

Job 38:41Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?]

Psalms 35:6Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. + 35.6 Domine, in cœlo. Cass. Bona ex Deo per misericordiam. Quasi dicat: Mala sunt ex homine, sed bona ex misericordia. O Domine, in his, qui cœlum sunt, id est, arcana scientes, est misericordia tua: et quod ipsi sunt nubes, est a te. AUG. Vel in cœlo, id est, misericordia, etc., usque ad nuntiat vero missa veritate sua. Usque ad nubes. Id est prædicatores, per quos tonat Deus nuntiando, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes, quos prius sol luce vestit, quæ post, de eis et si non ab eis, ad infima vallium descendit: ministri enim sunt doctrinæ, sed Deus illuminat. 1

Psalms 147:9Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 6:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 6:20Genesis 6Genesis 6:22 →