Genesis 1:29
Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: + 1.29 Dixitque Deus: Ecce dedi, etc. BED., ibid. Patet quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem. Omnis enim herba et ligna data sunt hominibus, et volatilibus, et animantibus terræ in escam. Unde patet quod tunc animalia animalium esu non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:21Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. + 6.21 Tolles igitur, etc. Solet quæri de animalibus quæ tantum putantur vesci carnibus, utrum præter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quæ aliorum alendorum necessitas cœgisset includi; vel, quod magis credendum est, præter carnes alimenta esse potuerunt quæ omnibus convenirent. Multa enim animalia, quibus caro cibus, fructibus pomisque vescuntur, maxime fico et castaneis. Potuit ergo vir justus et sapiens, et divinitus admonitus, quæ cuique congrueret, alimoniam, præter carnes reperire et condere. Et omnibus vesci cogit fames, et nihil est quod Deus suave et salubre facere non possit, qui etiam ut sine cibo viverent divina facultate donaret.
Job 36:31Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
Psalms 104:14Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 1
Psalms 111:5Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio: + 111.5 Miseretur. ID. Qui dat egentibus, Commodat, qui mutuum præstat, post tantumdem recepturus. 1
Psalms 146:7Præcinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara. + 146.7 Præcinite. Sic pervenietur ad intelligentiam, sic imago Deo reformabitur. Præcinite. CAS. Secundo, ex prædictis quasi adhuc hærentes increpat et impellit, ostendens unde possint intelligere, si humiles et non superbi. Quasi: Et ut intelligere valeatis, præcinite, etc. 1