The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 7 › Genesis 7:2

Genesis 7:2

Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Of every clean beast thou shalt take to thee by sevens, the male and his female: and of beasts that are not clean by two, the male and his female.

In Context

1Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. + 7.1 Dixitque Dominus, etc. Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena, etc. RAB. Non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus accipere. Similiter duo et duo, non quatuor, sed tantum duo, masculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari; quia impar numerus virtutis speciem portendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Nœ de arca haberet quid immolaret et manducaret. ISID. in Gen. Ex omnibus animantibus, etc. Non quod plures sint boni quam mali, etc., usque ad qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur, et primus, et octavus. AUG. in Gen. Quæritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus, id est, Nœ et filiis ejus tribus? Sed si non potuit, non erat magnum alios fabros adhibere, quamvis, operis sui mercede adepta, non curaverunt utrum Nœ sapienter an inaniter faceret, et in eam non intraverunt, quia non crediderunt quod ille credidit.

3Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ.

Read all of Genesis 7

Cross References

Genesis 7:8De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

Leviticus 10:10et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum; + 10.10 Ut habeatis scientiam discernendi. AUG. Hoc et ambigue positum est, etc., usque ad an potius ad utrumque referendum est?

Leviticus 11:11execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. + 11.11 Carnes. RAB. in Levit. Cum suem prohibet, etc., usque ad quærentes tenebras noctis.

Deuteronomy 14:1Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: + 14.1 Non vos incidetis. Usque hodie multæ gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: Non vos contristemini sicut et cæteri, qui spem non habent. Hæc autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione. Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt Matth. 10., id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.

Acts 10:11et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram, + 10.11 Cœlum apertum. BEDA. Apertio cœli revelatio est sacramentorum cœlestium proxime futura gentibus. Designat autem in hoc cœlos gentibus esse apertos, et introitum esse pandendum. Vas quoddam. ID. Vas illud designat Ecclesiam, etc., usque ad per quos Ecclesia cœlesti dono imbuta sublimatur. Linteum. Pro Ecclesia, pro candore sanctitatis, et mortificatione carnis. De cœlo in terram. RAB. Inde monemur, ut ubi caput nostrum est et radix (cujus rami sumus) illuc penetret anchora spei nostræ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 7:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 7:1Genesis 7Genesis 7:3 →