Genesis 8:21
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. + 8.21 Sensus enim, etc. GREG., Moral. libr. 38 Nemo sibi attribuat, si cogitationes vicerit: quia corruptionis malum, quod quisque ab ortu carnalium desideriorum sumpsit, exercet in provectu ætatis: et nisi hoc citius divinæ fortitudinis reprimat manus, omne bonum naturæ culpa vorat in profundum; Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus I Cor. 3.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:12Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. + 4.12 Cum operatus, etc. Ad vocem, non ad intellectum fit relatio, quia aliter hic terra, aliter supra accipitur: ibi pro Ecclesia, hic pro operatione terrena quam adhuc Judæus exercet; id est carnalis circumcisio, pascha, sabbatum, et similia quæ habent occultam virtutem intelligendæ gratiæ Dei, sed non dant Judæis fructum nolentibus transire ad Christum. Potest in terra caro Christi intelligi, in qua salutem nostram Judæi crucifigendo sunt operati. Mortuus est enim propter dilicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram: quem quia negaverunt, justificati non sunt. Vagus et profugus, etc. ISID. Dispersus in gentibus, profugus a Hierusalem. LXX: gemens et tremens. Gemens, dolore amissi regni; tremens, multitudine Christiani populi, ne occidaris. Major est iniquitas mea, etc. Culpam exaggerat, sed superbe confitetur, nec veniam flagitat.
Genesis 6:5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, + 6.5 Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.
Genesis 9:11Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
Exodus 29:18Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini. + 29.18 Oblatio est Domino. AUG. Odor suavitatis Domino, etc., usque ad odorem corporeis naribus ducit.
Leviticus 1:9intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
Leviticus 1:17confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.