The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 1 › Leviticus 1:9

Leviticus 1:9

intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But his inwards and his legs shall he wash in water: and the priest shall burn all on the altar, to be a burnt sacrifice, an offering made by fire, of a sweet savour unto the LORD.

In Context

8et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori,

10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: + 1.10 Quod si, etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum, etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ.

Read all of Leviticus 1

Cross References

Exodus 29:18Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini. + 29.18 Oblatio est Domino. AUG. Odor suavitatis Domino, etc., usque ad odorem corporeis naribus ducit.

Leviticus 1:13intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. + 1.13 Omnia adolebit. Hæc omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quæ de intelligibili altari Dominici corporis dictæ sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Et odorem. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitæ nostræ conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.

Leviticus 2:2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. + 2.2 Anima, etc. A meliori parte totum hominem significat: requirit enim spiritualem et perfectum auditorem, quia anima est sapientiæ capax, non caro. ISID. Anima, etc. Quartum sacrificium offert anima. Simila Ecclesiam significat, quæ de multis personis quasi granis est collecta, legis et Evangelii mola inter litteram et spiritum separata, per aquam baptismi adunata, chrismate peruncta et solidata spirituali igne; per humilitatem fit accepta hostia. ORIG. hom 2 in Lev. Anima. Quæ scilicet nec vitulum habet, etc.; usque ad oleo divinæ misericordiæ vel gratiæ. Mystice, significat, sicut ibi: Cunctæ animæ quæ ingessæ sunt cum Jacob in Ægyptum, etc. Gen. 46. Lucas autem ait: Eramus autem omnes animæ in navi ducentæ septuaginta sex Act. 27.. Forsitan per animam, Gentilem significat. Supra enim filiis Isræl præcepit, ut sacrificia offerrent cum sanguine. Hic autem qui est sine lege, offerre præcipiens, non dicit homo, sicut supra, sed anima. Animalis erat Gentilis, non intelligens ea quæ sunt Dei, sed vocatur ad oblationem misericordia Dei, ut percipiat salutem; cum pro peccatis sacrificia disponit, qui nec habet ovem nec capram, turturem vel columbam offerre præcipitur; qui nec habet illud, similam. Non enim jam ex operibus, ut pauper virtutibus, sed sola cognitione Dei salvatur, quæ licet principium sit salutis, tamen thus et oleum, supponendum, ut gratia de eleemosynis et orationibus misceatur. Unde angelus ad Cornelium ait: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt ad Dominum Act. 10.. In thure interiores curantur passiones, et fumo ejus sanantur occuli ex infirmitate lacrymantes. Oratio quippe animæ passiones sanat, oculos interiores curat ab ignorantia lacrymas ex ægritudine peccati accendentes fugat. Filios, ministros Ecclesiæ; quia quidquid offerimus, cum sanctis Ecclesiæ doctoribus conferre debemus. Unde Paulus cum apostolis contulit Evangelium, ne in vacuum cucurrisset Gal. 2.. Quorum. Unitas Ecclesiæ pugillum similæ tollit, quia pro capacitate sensus unusquisque fidelis Scripturæ scientiam debet appetere. Unde: Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem. Quorum unus, etc. Rom. 12.. Notandum quod pugillus similæ et olei, totum vero thus offerri jubetur; quia sapientia quæ in simila, et charitas vel misericordia quæ in oleo signatur, in hac vita non possunt esse plena. Unde: Videmus nunc per speculum in ænigmate: et, nunc cognosco ex parte, etc. I Cor. 12.. Olei quoque pars offertur, quia misericordia nunquam impletur, quia etsi miserearis quantum potes, plus tamen debes velle. Charitas etiam quæ oleo figuratur, in præsenti inchoatur, in futuro perficietur. Thus autem totum crematur, quia semper orationi insistitur. Similæ. Scientiæ vel cognitionis Dei. Accepta enim est scientia a Deo, quam fides comprehendere potest, et sicut qui pugillo vult plus comprehendere, nihil proficit, totum quippe decurrit: sic fides est mensura scientiæ Dei. Credere enim oportet accedentem ad Deum, et quod non est ex fide, peccatum est Heb. 11.. Memoriale, etc., cognitionis Dei perfectam scientiam, cujus memores erimus, quæ nunquam destruitur; et eam quæ nunc est, non ut contrariam, destruit, sed partem minimam esse per plenitudinem suam ostendit: Cum enim venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13..

Leviticus 2:16de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.

Leviticus 3:11Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.

Leviticus 8:21lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 1:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 1:8Leviticus 1Leviticus 1:10 →