The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 8 › Genesis 8:4

Genesis 8:4

Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. + 8.4 Requievitque arca mense septimo, etc. ISID. Septenariam requiem significat, et quia perfecti requiescunt ibi, supradictæ quoque quadraturæ numerus iteratur. Nam vigesima septima die secundi mensis commendatur sacramentum, et rursus vigesima septima die septimi mensis confirmatur, cum arca requievit: quod enim promittitur in spe, exhibetur in re. AUG. Quæritur utrum post centum quinquaginta dies hæc facta sunt, an per recapitulationem omnia rememorata quæ post quadraginta dies pluviæ cœperunt fieri, ut hoc solum centum quinquaginta dies pertineat, quod usque ad ipsos montes aqua est exaltata, aut de fontibus abyssi jam cessante pluvia, aut quia mansit in altitudine nullo spiritu siccante. Cætera vero quæ dicta sunt non post centum quinquaginta dies omnia facta sunt, sed commemorata: quæ ex fine quadraginta dierum fieri cœperunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the ark rested in the seventh month, on the seventeenth day of the month, upon the mountains of Ararat.

In Context

3Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

5At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. + 8.5 Decimo enim mense. Notandum quod decimo mense apparuerunt cacumina montium, quæ quindecim cubitis excesserant aquæ diluvii, quia sacramenta æternæ quietis et gloriam resurrectionis quam nescivit sapientia superborum intellexit eminentia sanctorum per impletionem præceptorum; unde Psalmi CXVIII: A mandatis tuis intellexi. Et alibi, Luc 10: Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Read all of Genesis 8

Cross References

Genesis 7:17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. + 7.17 Quadraginta diebus, etc. ALC. Quadragenario numero pluvia inundavit, qui tribulationem pœnitentiæ ostendit. Post quadraginta dies Nœ fenestram aperuit, significans jejunantibus cœlum aperiri. Unde Moyses, Elias, et ipse Salvator, quadragenario numero jejunia consecravit, tanquam tribus temporibus necessaria, ante legem, sub lege, sub gratia.

Isaiah 37:38Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo. + 37.38 Filii ejus. Invidentes secundum traditionem Judæorum Asaraddon, etc., usque ad reservatus a filiis in templo Dei sui occidendus. Ararat. HIER. Regio Armeniæ campestris, per quam fluit Araxes, incredibilis ubertatis, ad radicem Tauri montis, qui illuc usque tenditur. Arca vero Nœ non ad montes generaliter Armeniæ delata est, quæ appellata est Ararat, sed ad montes Tauri altissimos, qui imminent campis Ararat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 8:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 8:3Genesis 8Genesis 8:5 →