Genesis 8:5
At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. + 8.5 Decimo enim mense. Notandum quod decimo mense apparuerunt cacumina montium, quæ quindecim cubitis excesserant aquæ diluvii, quia sacramenta æternæ quietis et gloriam resurrectionis quam nescivit sapientia superborum intellexit eminentia sanctorum per impletionem præceptorum; unde Psalmi CXVIII: A mandatis tuis intellexi. Et alibi, Luc 10: Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,
Cross References
Genesis 7:11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: + 7.11 Anno sexcentesimo, etc. Allegorice. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquæ diluvii, quia sexta ætate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter æternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur. Cataractæ. Fenestræ, nubes scilicet, quæ sunt apertæ, ut inde insolitæ et majores pluviæ funderentur. Cataractæ vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur. RAB. De arca solet quæri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quæ ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Ægyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere.